- GEORGIOS Gustavus
- GEORGIOS Gustavusfil. Georgii Ioh. de quo infra, principis Veldentiae, stirpis Palatinae, ex Anna Maria Suecica Gustavi Regis filia, natus A. C. 1564. Veldentiae, quamdiu ob turbas licuit, habitavit, atque vitâ excessit A. C. 1634. Ex priori cum Elisabetha Wirtembergica A. C. 1586. ad A. C. 1592. matrimonio nullâ prole susceptâ, ex alteto autem, cum Maria Elisabetha Bipontina, ducta A. C. 1601. defuncta A. C. 1631. pater, praeter eos, qui brevis aevi, Annae Magdalenae, natae A. C. 1602. elocatae Henrico Wenceslao Duci Monsterbergio A. C. 1617. mortuae A. C. 1630. Mariae Elisabethae, quae nata A. C. 1616. Magdalenae Sophiae, quae A. C. 1622. Ioh. Friderici, qui Dux Suecicae legionis equestris Augustae A. C. 1632. Caroli Ludovici, qui iisdem militans, ad Wolmerstadium duobus globulis traiectus, tertio post die exstinctus est A. C. 1631. et Leopoldi Ludovici, nati A. C. 1625. Frater fuit Georgii Ioh. Iun. de quo infra,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.